Description
Omnibus christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Heindenricus de Paden salutem in vero salutari. Tenore presencium profiteor et protestor, quod, cum bona mea in Chaldengang, que a domino de Pertholdsdorf in feodo possidebam, ipso annuente et volente abbati et conuentui sancte crucis pro quibusdam prediis in Levbansdorf et in Paden convencione congrua comutassem, ab ipso abbate et fratribus precibus inpetraui, vt ad dies vite mee in predicto predio Chaltengang vnum michi pratum concederent, quod feni tantum habere possit, quantum mensura illa habere solet, quam drevtagwerch dici vulgariter consueuit. Sit nichillominus, vt post meum obitum idem pratum ad ecclesiam libere reuertatur. In cuius rei testimonium, quia sigillum proprium non habui, presentem scedulam sigillo domini Thursonis de Rauhenek communiri pecii cum testibus annotatis, Heinricus quondam abbas sancte crucis, Heinricus antiquus cellerarius, frater Rvdegerus Wvrfler, Rudolfus Maz, Vlricus de Rore, Albero de Paden et alii quam plures.
Relations
Sources (1)
| Name | Class | Description |
|---|---|---|
| Heiligenkreuz, Urkunde, 1259a | Source | Im Jahre 1259 beurkundete Ritter Heidenreich von Baden, daß ihm das Stift Heiligenkreuz die lebenslängliche Nutznießung einer Wiese bei Kaltengang zugestanden habe (Tenore presencium profiteor et protestor, quod, cum bona mea in Chaltengang ... vt ad dies vite mee in predicto predio Chaltengang). |