Maps of Power

Heiligenkreuz, Urkunde, 1259, Edition des lateinischen Texts

Properties

ID 135491
System Class Source translation
Source translation Original text

Description

Uniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Wulwingus de Altenburch salutem in auctore salutis. Tenore presentium profiteor et protestor, notumque facio generationi presenti et successure posteritati, quod predium uxoris mee in Chalthengange uidelicet unum mansum desertum cum omnibus attinentiis suis de consensu et uoluntate eiusdem uxoris mee ac liberorum meorum uendidi iuste et legitime ecclesie sancte crucis. Ne autem in posterum super eodem manso quisquam prefatum monasterium inpetere ualeat aut grauare, presentem litteram sigillis uidelicet soceri mei et Ottonis Thursonis feci pro munimine consignari. Huius rei testes sunt Rapoto frater meus, Ulricus de Gadem, Perhtholdus, Otto et Wichardus fratres de Arnstain, Levpoldus de Snephenstain, Marquardus Vmbesaiden, Leupoldus Ganz et alii quam plures. Actum anno domini M.°CC.°LIX.°

Relations

Sources (1)
Name Class Description
Heiligenkreuz, Urkunde, 1259b Source Im Jahre 1259 verkaufe Wulfing von Altenburg dem Stift Heiligenkreuz eine Manse zu Kaltengang (in Chalthengange uidelicet unum mansum desertum).