Maps of Power

Neuweihe der Pfarrkirche von Traiskirchen und der Erhebung der alten Grenzen dieser Pfarre, Urkunde, 1120c, Edition des lateinischen Texts (Keiblinger)

Properties

ID 135554
System Class Source translation

Description

In nomine domini. Notum sit omni ecclesie xpi. qualiter anno ab incarnatione domini M. C. XX. | Indictione XIII. VII. Id. Jan. ecclesia parrochie Dræschirchen est dedicata. et cum termino | decimationum suarum banno episcopali stabilita auenerabili uidelicet Odalri | co patauiensi episcopo antiquitus quidem ante annos XL et eo plus ad id tempus abeate | memorie Eigilberto episcopo consecrata. et pari modo corroborata. sed iam tunc no | ua muri constructione ampliata. et episcopi prefati Ôdalrici consecratione renoua | ta. in nomine sancte et indiuidue trinitatis. et in honore beate et gloriose dei geni | tricis MARIE. et omnium sanctorum. Specialiter tamen in honore Sancte Margarete v. et m. | et eorum quorum reliquie ibi codem die s (sunt) recondite: scilicet Jacobi apostoli. Mauricii mr.  | Georgii mr. Ciriaci mr. Valentini conf. Erbardi conf. Cecilie virginis et m. | In dextro vero altari. Valentini conf. Chrisogoni mr. Juliani mr. Adriani mr. | Felicitatis mr. In sinistro altari. Venezlai mr. Andree apostoli. Cholomanni mr. | Cypriani mr. Adalberti mr. Agathe v. et mr. Terminus autem parrochie huius | ipsa die asenioribus populi episcopo subtestificatione notificatus. et ab eo ut adeprecesso (sic) | re suo banno. confirmatus. hie inuenitur subscriptus. et ut ipse pontifex iussit sigillisui inpressione munitus. Asteinintische procedit in riuum qui dicitur Piesnikke. et sicut | illud flumen decurrit usque aduillam Wolrates. et sicut ager huius uille finit in flu | men Viescha. et veluti uiescha diuidit agros harum uillarum. Hadewartesdorf. | Rücinesdorf. Scranewat. Brunnen. et ut agri de uilla Niusidelen pertingu | nt ad agros uille Ebergozzingen. et veluti uilla Velwen cum agris suis pertingit | ad uillam ôtindorf. et sic retro ad terminum parrochie in mediliche.  usque in Chro | tenbach. et sic sursum interuineas usque ad montem qui dicitur Chaltenberch.

Relations

Sources (1)
Name Class Description
Neuweihe der Pfarrkirche von Traiskirchen und der Erhebung der alten Grenzen dieser Pfarre, Urkunde, 1120c (T3) Source T3: Notiz mit Siegel des Bischofs Ulrich, objektive Fassung der Erzählung über die Kirchweihe gemäß T1, tw. andere Grenzbeschreibung als T1 T2, der Tausch der Weinzehenten fehlt. Orig. früher Melk, Stiftsarchiv, nach 1869 verschollen (A). — Abschrift des 14. Jahrhunderts im Kopialbuch A fol. 11, ebenda (B).