Description
Ego Otto de Ravhenekke dictus Tvrso presentibus ac futuris notum facio per presentes, quod, cum pie memorie Hartmůdus frater meus in domo sancte crucis per fratres ibidem domino seruientes haberet officium sepulture debitum ac deuotum, quia libere poteram‚ contuli liberaliter predictis fratribus nullo contradicente ex eis, ad quos mea hereditas me decedente uidebatur ex consanquinitatis debito deriuari, mansos duos sitos in Chaltengange, qui michi iure patrimonii adtinebant, vt prefati H. fratris mei vna mecum ac progenitoribus meis in domo eadem perhennis memoria habeatur. Ad huius facti euidenciam presenti littere sigillum meum apposui cum sigillo domini Alberonis de Paden; testibus ydoneis subnotatis, qui sunt, dominus Otto de Arnstain, Wichardus de Arnstain, Berhtoldus de Arnstain, Hadmarus de Arnstain, Rapoto de Wildekke, Vlricus de Roer socer meus, et alii quam plures. Acta sunt hec in domo sancte crucis coram conuentu anno domini M.° CC.° LXV.°
Relations
Sources (1)
| Name | Class | Description |
|---|---|---|
| Heiligenkreuz, Urkunde, 1265 | Source | Im Jahre 1265 beurkundete Otto Tuers von Rauheneck, daß er dem Stift Heiligenkreuz beim Begräbnis seines Bruders Hartmud zwei Mansen zu Kaltengang geschenkt hat (mansos duos sitos in Chaltengange). |