Description
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Margareta de Rauhenekk relicta domini Ottonis Tursonis de consensu et voluntate filii mei Ottonis vniuersa et singula, que pie recordacionis dominus Otto Turso maritus meus apud Chaltengang iure proprietario dum viveret possidebat, mihique nomine dotalicii libere possidenda reliquit, post excessum meum de hac mortali vita ad liberos nostros Ottonem et Agnetem hereditarie transitura domino Sighardo venerabili abbati et conuentui sancte crucis vendicione publica venumdedi pro XXVI talentis denariorum wiennensium, sibi suoque monasterio iusto proprietatis titulo perpetuo permansura, exceptis solummodo fenetis ab antiquo ad castrum pertinentibus, que propter euidentiam clariorem hic curauimus adnotari, videlicet vronwis, eisnœrinne et pratum, quod dicitur Vierluzzen, hec tantum michi meisque predictis liberis remanebunt. Cum igitur ad presens consensum filie mee Agnetis, vxoris domini Chadoldi de Haslaw, non habuerim, promisi et promitto, assensum ipsius quantocius obtinere. Quod si facere nequiero uel neglexero, placuit de consensu sepedicti filii mei Ottonis pro equipolencia, que vulgo ebntewer dicitur, redditus X. solidorum in Gundramsdorf super mansos Weichardi et Aespini et Gundoldi sitos, qui ad me specialiter paterna hereditate pertinent, predictis abbati et conuentui assignare. Quia vero iam dicti redditus valoris congrui minus habent, dominus Vlricus de Ror dilectus genitor meus, ac fratres mei Wolfgerus, Otto, Dietmarus, nec non filius meus Otto promittunt et promiserunt presencium veritate, defectum eiusmodi de rebus propriis adimplere, et ab impeticione filie mee Agnetis, ac omnium contradicentium seu quomodolibet inpedire volencium predictos abbatem et conuentum indempnes et quietos per omnia conseruare. Adicitur etiam, quod, si filia mea Agnes consensum premissis omnibus dare nollet, ex tunc filius meus Otto de porcione hereditatis ipsum contingente plenam eidem faciet reconpensam ita, quod in sua empcione sepe memorati abbas et conuentus tranquilli sint omnimodis et securi. Ne igitur premissa omnia et singula a quoquam irritari valeant uel turbari, presentem litteram conscribi et sigillis nobilium virorum domini Ottonis de Haslaw, et domini Vlrici de Ror genitoris mei, nec non Ottonis filii mei dicti Tůrsonis procuraui muniri, nominaque testium subnotari, qui sunt, dominus Otto de Haslaw senior, dominus Otto de Rotenstain filius eius‚ dominus Albertus Stuhso, dominus Hermannus de Wolfgersdorf, dominus Vlricus de Roer, Wolfgerus, Otto, Dietmarus filii eius, Leutoldus dictus Chreuzpech, Otto de Paden, Fridericus de Mitterndorf, Haidenricus et Fridericus de Veikersdorf, Albertus Veuslo, Chunradus et Heinricus de Tœhnstein, et alii quam plures. Actum et datum in Paden anno domini M.°CC.°LXXXVI.° in die sancti Galli confessoris.
Relations
Sources (1)
| Name | Class | Description |
|---|---|---|
| Heiligenkreuz, Urkunde, 1286 | Source | Margaretha von Rauheneck, Witwe von Otto Tuers, verkaufte dem Stift Heiligenkreuz ihre Besitzungen zu Kaltengang im Oktober 1286 (apud Chaltengang). |