... Vocavimus deinde ipsa die prudentiores et seniores cives et quesivimus ab eis terminos decimationis ipsius parrochie. Responsumque est ab eis: A Steinintische procedit terminus usque Piesnikke et sicut Piesnikhe defluit ad Hadwartisdorf et Eberrichisdorf et Chaltingange et Rozinisdorf et Scranwat et Brunnen et Gezennuisidelen et Velwen et sie terminationesistarum villarum, que hie nominate sunt, finiuntur; terminum huius ecclesie constitutum a predecessoribus nostris probaverunt antiquitus. Quem mox terminum cum omnibus appendieiis suis, cultis et colendis, et omnes villas eodem termino circumvallatas auetoritate officii nostri confirmavimus et sigilli nostri impressione presenti pagina corroboravimus. Decimationisvero due partes ad ecclesiam parrochie Draeschirchin, quibus cenobium saneti Petri in Medilik a marchione Luitpaldo dotatum est, pertinent, tertia pars eiusdem decimationis ad servicium episcopatus nostri pertinet, excepto vino eiusdem tertie partis, videlicet in duabus parrochiis Draeschirichin et proxima ei Medilik, quam erga nos et advocatum nostrum domnum Adalbertum commutavit idem Engilschalchus predictus abbas per manum sui advocati domini Luitpoldi marchionis et Rodolfi advocati eiusdem marchionis cum uno predioVolrichismure in duobus locis sito, quod predium continet VI beneficia, et cum VI vineis, quarum una sita est Chaezlinisdorf cum agro suo integro, altera sita est in Richpotenpach cum dimidio manso, I I I a in Walbrehtisdorf cum integro suo agro, quarta et quinta sita est in Nuzdorf cum suis appendieiis, VI4 in Huntisheim cum curtifero sine agro. Huius rei testes sunt: Burchard de Moseburch, Hertwich de Lenginpach et frater eius Heinrich, Haertwich de Rodiniche et frater eius Adalram de Eppisteine, Hun, Gebihard, Walchun, Huch, Perenhard, Huch, Gozwin, Piligrim, Penzo, Werinhart, Selbger.