Neuweihe der Pfarrkirche von Traiskirchen und der Erhebung der alten Grenzen dieser Pfarre, Urkunde, 1120a, Edition des lateinischen Texts (Keiblinger)
Properties
| ID | 135552 |
|---|---|
| System Class | Source translation |
Description
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Odalricus Patauiensis episcopus est. Auctoritate officii nostri cogimur pro catholicarum rerum statv satagere, et que recta sunt statuta stabilire. Generationi ergo uenture scribendo insinnamus. qualiter mediante uencrabilj Engilschalco medilicensis ecclesie abbate. Anno uerbi incarnati. M. C. XX. Indiet. XIII. VII. Id. Jan. ecclesia parrochie Dræschirchen dedicata est per nos. et cum termino decimationum suarum | episcopali banno stabilita. antiquitus quidem ante annos xl. et eo plus ad id tempus abeate memorie Eigilberto episcopo consecrata. et parl modo corro | borata. sed iam tune noua muri constructione ampliata. et consecratione officij nostri renonata. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. et in honore beate | dej genitricis MARIE. et omnium sanctorum. Specialiter tamen in honore sancte Margarete V. et M. et eorum quorum reliquie ibi recondite sunt. scilicet. Jacobi apostoli. et sanctorum | mrm. Mauricij. Georgii. Cyriaci. Valentini c. Erhardi e. Cecilie v. et mr. Indextro vero altari. continentur reliquie. Valentini e. et c. Chrisogoni mr. | Juliani mr. Adriani m. Felicitatis mr. Insinistro altari condite sunt reliquie sanctorum Wenezlai mr. Andree apostoli. Cholomanni mr. Cypriani mr. | Adalberti mr. Agathe v. et mr. Uocauimus deinde ipsa die prudentiores et seniores ciues et quesiuimus ab eis terminos decimationis ipsius parrochie. | Responsumque est ab eis. a Steinintische procedit terminus usque Piesnikke, et sicut Piesnikhe défluit ad Hadwartistisdorf. et Eberrichisdorf. et Chal | tingange, et Rözinisdorf. et Scranwat. et Brunnen, et Gezen Nuisidelen. et Velwen. et sic terminationes istarum uillarum que hic nominate sunt | finiuntur. terminum huius ecclesie constitutum apredecessoribus nostris probauerunt antiquitus. Quem mox terminum cum omnibus appendiciis suis cultis | et colendis, et omnes nillas eodem termino circumuallatas auctoritate officij nostri confirmauimus. et sigilli nostri impressione presenti pagina corroborauimus. | Decimationis vero due partes adecclesiam parrochie Dræschirchin. quibus cenobium sancti Petri in Medilik amarchione Luitpaldo dotatum est pertinent. | tertia pars eiusdem decimationis ad seruicium episcopatus nostri pertinet. excepto uino eiusdem tertie partis uidelicet in duabus parrochiis Dræschirchin | et proxima ei Medilik. quam erga nos et aduocatem nostrum dominum Adalbertum commutauit idem Engilschalchus predictus abbas. per manum sui aduocatj domini | Luitpoldi marchionis. et Rôdolfi aduocatj eiusdem marchionis cum uno predio Volrichismure in duobus locis sito. quod predium continet. VI. beneficia. | et cum VI uineis. quarum una sita est Chæzlinisdorf cum agro suo integro. altera sita est in Richpotenpach. cum dimidio manso. III. in Walbrehtisdorf | cum integro suo agro. quarta et quinta sita est in Nuzdorf. cum suis appendiciis. VI. in Huntisheim cum curtifero sine agro. Huius rei testes sunt. | Burchard de Moseburch. Hertwich de Lenginpach. et frater eius Heinrich. Hærtwich de Rödiniche. et frater eins Adalram de Eppisteine. Hun. Gebihard. | Walchun. Huch. Perenhard. Huch. Gozwin. Piligrim. Penzo. Werinhart. Selbger.
Relations
Sources (1)
| Name | Class | Description |
|---|---|---|
| Neuweihe der Pfarrkirche von Traiskirchen und der Erhebung der alten Grenzen dieser Pfarre, Urkunde, 1120a (T1) | Source | T1: Urkunde des Bischofs Ulrich, wohl für das Kloster Melk bestimmt, Orig., Siegel des Bischofs, früher Melk, Stiftsarchiv, nach 1869 verschollen, (A). — Abschrift des 14. Jahrhunderts im Kopialbuch Α fol. 11-11', ebenda (B). |